- GRYLLUS
- I.GRYLLUSChalcedonensis, vicit Olymp. 112.II.GRYLLUSXenophontis fil. qui pro patria fortiter pugnans, occubuit. Huius laudes et Epitaphia multi scriplêre. Aristot.III.GRYLLUSnomen Balneatoris, apud Mart. l. 1. Epigr. 60. et l. 2. Epigr. 14. Item genus picturae, apud Plin. l. 35. c. 10. Antiphilus--. Ioeoso nomine Gryllumridiculi habitus pinxit. Unde hoc genus pictur ae grylli vocanur. Ubitamen Aegellum, et Aegelli, in MS. legi, Monet Ioh. Dalechamp. Proprie vero Gryllus insectum est in aedibus stridulum, quod in balneis praesertim frequens, unde qptum balneatori nomen. Gr. γρύλλος quoque, a sono, quem edir, uti cicada, parte alvi fistulatâ, non ut locustae (cuius speciem voluit esse Plin.) seminum attritu, uti nec alis, Scalig. Exercit. 273. Vide quoque Ulyslem Aldrovand. de Ins. l. 4. c. 2. et G. I. Vosl. Idol. l. 4. c. 77. Belgis creckel vel nachtcrekel. Valde enim eos ratio fugit, qui sic cicadam inter prerantur, quam vis cantu et formâ non multum a cicada differat, alis exceptis. Ceterum mederi faucium et gutturum morbis, calculoque et Americanis pro cibo esie, docet idem c. 77. 83. et 89.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.